- CHRYSE
- I.CHRYSEInsul. vide supra Aurae Insula.Sed et χρυσῆ γῆ et χρυσῆ χώρα vocata olim Σουφεὶρ et Σώφειρα, regio Indiae, quod aurum inde afferretur, de qua vide Salmal. ad Solin. p. 1084. ut et in voce Ophir.II.CHRYSESinus Eoi maris, Ptol.Itein insul. eiusdem sinûs ae eiusdem nominis, cuius Stephanus et Capella meminêre. Iapan sive Grapan esse putatur. Inful. perampla, in Oceano Sinico, ad Ortum regui Sinarum. Sansoni tamen Iaponia est Iabadii Insul. Ptolem. M. Polo Ven. Zipangri dicta. Vide Iaponia. Steph. Ε῎ςτι καὶ ἄλλη νῆσος Ω᾿κεανῖτις, ἣν οὕτω καλεῖ Διονύσιος διὰ τὸ χρυσοῦ ἔχειν μέταλλα. Non autem hanc rationem istius nominis adfert Dionysius, sed quod ibi sol purius luceat, v. 589.---- Ε῎νθα καὶ αὐτοῦΑ᾿ντολίη καθαροῖο φαείνεται ἠελίοιο.Plinius tamen cum Stephano consentit, l. 6. c 21. Extra ostium Indi, inquit, Chryse et Argyre, fertiles metallis, ut credo. Auctor Peripli, insulam Chrysen in Oceano Orientali plane collocat, sub ipsum solis ortum, contra fluv. Gangem, ultimamque esse ait orbis partium, quae ad orientem fitae sunt: Κατ᾿ αὐτὸν δὲ τὸν ποταμὸν νῆσόσ ἐςτιν Ω᾿κεανῖτις ἐχάτη τῶ πρὸς ἀντολίτη μερῶν τῆς οἰκουμένης ὑπ᾿ αὐτὸν ἀνέχοντα τὸν ἥλιον καλουμένη Χρυςτῆ, χελώνην ἔχουσα πάντων τῶ κατα τὴν Ε᾿ρυθρὰν τόπων ἀρίςτην: Sic eum locum repurgavit Claud. Salmasius, in Plinianis Exercit. Et inde eruit hanc insulam quae ut ipse ait, hactenus sub his verborum mendis delituit, scilicet, ὑπ᾿ αὐτὸν ἀνέχοντα ἥλιον κλειομένη κρυσην̑ ἔχουσα χελώνην; Ubi de aurea testidine nugas esse affirmat. Sunt et plurimae aliae Chrysae, de quibus vide Stephanum. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.